Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Dum enim labilis saeculi decursus succincti sint et momentanei et de die in diem omnia in peius ruere detur, cernere pernecesarium est unicuique ad altiora vitae spectacula aspiranti, ut sui sollicitudinem habendo cautelae experimento praecogitet, ne imparatum eum subitanea mortis transpositio inveniat, sed studii bonorum operum exercitio ducat in prosperis frequentatione animi ultima quasi iam preterita, itaque tendeat eo qua desiderat pertingere in isto degens exilio. Quapropter ego in dei nomine Uuichfridus gratia ipsius archiepiscopus ob animae meae remedium dono seu et trado aliquem locum in Uueinesuualde et in comitatu Eremfridi comitis situm Hupoldesroth dictum, dimidium quidem ad ecclesiam sanctarum virginum in aquilonari parte muri Coloniae constructam excepto eo, quod subtus sequestro, dimidium autem ad ecclesiam sancti Ypoliti in Gerichesheim habitam tali modo, qua post solutionis meae obitum curtis dominicata cum dotario capellae inibi aedificatae manso illuc respiciat singulariter, ubi paupertas tenetur constrictior, id est ad sanctimonialium vicinius nominati loci Gerichesheim usum, terram autem salariciam cum mansis, mancipiis, omnibus silvis, pratis, campis, pascuis, mobilibus et immobilibus, cultis et incultis, viis et inviis, exitibus et regressibus per totum et integrum aequae partitionis divisione in qualicumque caeterorum reditu istae et superius iamdicti monasterii moniales inter se dividant et ad quemcumque ipsorum utilitatis profectum eis libuerit tantum in domino convertant, tali itaque tantaque moderaminis distantia haec eadem in praesentiarum denotata transfundo in devotione mei recordatus perpetuo habendi ad praesignata monasteriorum loca, quatinus exinde suffragantius sustentatae quas designavi dei famulatrices delectabilius so in suo valeant promisso persistere ipso adiuvante, qui confundit fortia, ut eligat infima. Si quis autem successorum meorum pastorum, quod ab re sit, contra hanc traditionis cartulam iuxta quod superius comprehenditur venire seu eam laedere praesumpserit, dei omnipotentis iram et sancti Ypoliti nec non etiam sanctarum virginum odium incidat et quod repetit evindicare non valeat, sed praeens carta omni tempore firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa.

Actum publice in ecclesia iam praedictarum sanctarum virginum die IIII kal. iunii, anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCL, anno etiam invictissimi regis Ottonis XV, indictione VIII.

Signum Vuichfridi archiepiscopi, qui hanc donationis cartam fieri praecepit. Signum Liutberti presbiteri. Signum Meginheri presbiteri. Signum Alberici presbiteri. Signum Vuichardi presbiteri. Signum Adalgeri diaconi. Signum Vuichfridi diaconi. Signum Euergeri diaconi. Signum Hillini vicidomni. Signum Guntrammi advocati. Signum Reginboldi laici. Signum Uuerinboldi. Signum Albani. Signum Gerberti. Signum Sigizonis. Signum Geuehardi. Signum Adalhardi. Signum Vuichingi. Signum Franconis. Signum Ruotpoldi. (SI.D.)

Ego Adalbertus ad vicem Meinheri cancellarii scripsit.