Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus Romanorum et Francorum. Cum nostrae condignum censeatur serenitati honestis quorumcumque benigniter obsequi rogatibus, sed precipue ecclesiarum religionibus nostra munificentia roborandi, patefieri decernimus omnium industriae fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum, quia nos salubri petitione amabilis coniugis nostre Adalheidae aequivocique nostri et coimperatoris augusti, reverendi etiam Uvilhelmi Mogontini archipresulis suppliciter attacti, cuiusdam insulae medietatem in Almere, quae Urch vocatur, et ultra amnem Nakala quicquid interiacet usque Vunningam, quod Gardolfus iam quondam comes visus est tenuisse in comitatu Ekberti comitis, pro animarum nostrarum remedio et regnorum incolomi statu ad monasterium sancti Pantaleonis in suburbio Coloniae situm usui fratrum ibidem deo servientium nostrae imperiali potentia auctoritatis in proprium ac perpetuum usum concessimus firmiterque donavimus, cum omnibus eiusdem appenditiis pratis, pascuis, piscationibus, aquis aquarumque decursibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, mobilibus et immobilibus, quesitis et inquirendis et cum omnibus iuste legaliterque ad haec pertinentibus eo videlicet rationis tenore, ut iam dicti fratres eisdem rebus liberrimo deinceps perfruantur arbitrio aut habere aut commutare vel quicquid eis placuerit exinde facere. Concessimus etiam, quocumque terrarum per nostra regna homines illorum pro necessitate vel utilitate ab eis fuerint transmissi, nusquam theloneo constringantur nec illud solvere a quoquam cogantur, sed inde liberi vadant nulloque inquietante redeant. Et ut haec nostrae donationis auctoritas firmior cunctis perpetim credatur, hanc inscriptionem fieri iussimus anuloque nostro signatam manu propria subtus eam firmavimus.

Signum domni Ottonis magni et invictissimi imperatoris augusti.

Livdulfus cancellarius ad vicem Uvillihelmi archicappellani recognovi.

Anno regni domni Ottonis XXXI, imperii autem V; actum Nouiomago in domino feliciter amen.