Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Bruno servus Christi filiis suisa Coloniae deo militantibus. Quae in animum induxi de rebus, quae divina mihi commisit munificentia, dispensandis vestro roborari iuditio, inniti testimonio, si ipsum me presentem haec deus vobiscum communicare non siverit, dignissimum statui scripto ad vos perlato. Eapropter ex sententia fratrum nostrorum Theoderici Uuicfridi, qui et ipsi alumni vestri sunt, cuncta consciscite, recte deo volente cuncta transagite, et quicquid thesauri nostris opibus allati ecclesie, quicquid enim est clavibus huius Euizonis viri illustris kimiliarchi sancti Petri custoditur, preter si quid a ministris nondum relatum sit, ne quid ab ecclesia divisum esse videretur, sub testimonio Christi et ecclesiae ante altare sancti Petri palam domno Poppone proto et iconomo aecclesiae nostrae congesta diligentique ratione inspecta vasa aurea et preciosiora quaeque in ministerio sanctae dei genitricis Mariae et beati Petri apostoli in ipsa ecclesia in perpetuo usu perpetuo consecrentur. Cuppam auream, sigillum et scutulam graecam, quae penes nos sunt, beato Pantaleoni, candelabra preterea quae in ministerio nostro sunt cotidiana, equitem argenteum a Magonciaco archiepiscopo datum, pallia X optima, vasa X argentea ex melioribus, libras C ad claustrum perficiendum, CCC ad ecclesiam ampliandam, cortinam latiorem, mensalia III, tapecia III, scamnalia totidem, mappas XXX, insuper equarum quicquid nobis fuerit ipsis, que ecclesiae reperte sunt, exceptis. Villas, quas ecclesiae nostrae adquisivi, Langalon iuxta Renum, Vuerebetti, Heingelon, Lidron, Vuishem quam Mosa alluit, domum quoque sobrini nostri Metensis episcopi et villam Bauingan. Insuper quicquid de rebus ecclesiae nostre tenet, trado. Detur etiam usui monachorum tertia pars huius anni fructuum ad usus nostros elaboratorum. Ierichomium loco competenti ad nutum abbatis non longe a coenobio constituatur, cui, quicquid predii nobis Tuitii est, Leresfeld preterea in Saxonia usque situm et quicquid Geuehardus quondam Bonnensis prepositus iuxta Mosellam scitur habuisse confero. Et ut hoc bona venia nostri senioris et successoris fieri queat, pro utriusque nostrum remedio Ruthinge, quod ecclesiae rebus opera nostra augmentatum est, ut libet utatur. Instar oratorii quod beato Priuato construimus iuxta altare sancti Martini in occidente ecclesiae beato Gregorio magno martyri, qui recens adductus est, fiat, ubi sacratissimum corpus eius recondatur. Huic fundando C librae legentur. Cuppas aureas fratribus nostris ad sanctum Petrvm libras XX, cortinam, mensalia II, scamnalia totidem. Ad sancti Gereonis altare urcei magni, pallia II, tapete ex maioribus, fratribus naves et librae XII, mensale et scamnalia II. Ad altare sancti Severini consummandum IIII librae auri, fratribus librae octo, vasa II, mensale, scamnalia II. Sancto Cvniberto scutulae II, sanctis Ewaldis duobus pallia III, fratribus vasa II, librae VIII, mensale, scamnalia II, tapete I. Sancto Andreae librae XXX, pallia IIII, totidem vasa, candelabra II, fratribus librae VI. Beato Elifio martyri sancto Martina confessori tantundem, predium preterea Solagon per precariam nostrae ecclesiae adquisitum. Ad sanctae Mariae altare vasa II ex melioribus, monasterio et claustro perficiendo librae C, cortinam, scamnalia II, mappe totidem. Ad altare sanctae Ceciliae auri librae III, cortina, candelabra II, vasa II, tapete I, scamnalia II. In consummando monasterio librae D. Collegia illius monasterii librae X, mensale. Ad sanctas virgines vasa II, candelabra II, pallia II, cortina, tapete I, scamnalia II, sanctismonialibus librae X, mensale. Altari sanctorum martyrum Cassii et Florentii auri librae II, baccina quae penes nos sunt, cuppe due, pallia totidem, fratribus librae X. Sancto Victori et collegio tantundem. Monasterio et claustro Sosatio fundando librae C, altari VI vasa, pallia totidem, tapete I ex maioribus, scamnalia II, cappa et casula ex nostris, predium preterea quod Uuodilo de precatu nostro dedit, illud etiam quod domnus Poppo Richildinchuso et Aruitet nobis satis naviter adquisivit.