Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[In] nomine domini nostri [Iesu Christi.] Omnium auribus patescat tam praentium quam futurorum, quomodo ego Evergerus divina miseratione Coloniensium archiepiscopus favente et consentiente serenissimo tertio Ottone imperatore ad monasterium sancti Martini in usus monachorum ibidem deo famulantium curtes domnicatas in Rodenkyrichon et Fliterthe cum piscatione Reni in tractibus et iusticia, que dicitur ban, pro remedio animae meae condonavi. Insuper quidquid in villis Vvicersheim et Ascha habebam, funditus mancipavi. Ecclesias quoque tres in Svllere et aliam in Vvisse, tertiam in Fliterth, insuper in urbe Coloniensi macellum omne et areas a porta frume[n]ti usque ad occidentalem murum civitatis et iterum a porta fori usque ad murum Reni dedi. Ad levigandam quoque predicti monasterii maximam paupertatem et fratrum inopiam curtem meam domnicatam in Vvinninge cum quindecim mansibus et quicquid vel vinearum ibi hab[ui sancto Mart]ino et predictis fratribus condonavi ac decimam huius [c]urtis, quae pertinebat ad monasterium sancti Victoris, cum parte nostrae [decime que] in Renso fuit commutavi et sic totum fratribus firmum aptavi. Et ut haec in perpetuum tenaciter herer[ent et] absque ulla contradictione [i]nconvulsa permanerent, sub anathematis timore stabilivi. Si quis de his supradictis absque consensu abbatis monasterii pretitulati se [i)ntromiser[it et ele]mosinam nostram irritam fecerit, aeternae dampnationi se mancipandum sciat, nisi salubriter [paeniteat].

[Actum Coloniae feliciter dominice] incarnationis anno DCCCCLXXX nono, indict[ione secunda].