Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi. Omnium auribus patescat tam presentium quam futurorum, quomodo ego Evergerus divina miseratione Coloniensium archiepiscopus favente et consentiente serenissimo tercio Ottone <imperatore> ad monasterium sancti Martini in usus monachorum ibidem deo servientium curtem domnicatam in villa Rodenkirchen nomine pro remedio animae meae condonavi, insuper quicquid in villis Fliderthin et Wizzersheim et Aschae habebam funditus mancipavi, aecclesias quoque duas, unam in Solrin et aliam in Wissae. Insuper in urbe Coloniensi tot dedi arearum, quod decem libras solvit denariorum. Ad levigandam quoque predicti monasterii maximam paupertatem et fratrum inopiam, quicquidi terrae vel vinearum in Winnengen habui, sancto Martino et predictis fratribus condonavi ac decimam huius curtis, quae pertinebat ad monasterium sancti Victoris, cum parte nostrae decimae quae in Renso fuit commutavi et sic totum fratribus firmum aptavi. Et ut haec in perpetuum tenaciter hererent et absque ulla contradictione inconvulsa permanerent, mea peticione interveniente <imperator augustus> Otto tercius suo proprio sigillo fecit confirmari.

Actum Coloniae feliciter dominicae incarnationis anno DCCCCLXXXIX, indictione II.