Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Wichf(ridus) divina opitulante clementia Coloniensis civitatis archiepiscopus. Noverit omnium sanctae dei ecclesiae fidelium praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos comperientes, quod sorores de monasterio sanctae Caeciliae virginis domino devote ac studiose die noctuque servientes sufficiens sibi alimentum ad praebendam suam non haberent, aliqua de nostra parte illis largiendo subvenimus. Namque nostris clericis simul et laicis in nostram praesentiam convocatis cum illorum omnium communi consensu et consilio de rebus, quae ad ecclesiam sanctae Caeciliae prius pertinebant, quas tamen antecessores nostri ab initio ad suum opus semper habuerunt, sed isto tempore Engilbertus noster capellanus nobis praestantibus easdem in beneficium usque nunc retinuit, donamus per ipsius voluntatem ac consensum praefatis sororibus et ad refectorium illarum, quidquid infra descriptum continetur, remittimus habendum, quatenus ab hodierna die et deinceps ibi pro animae nostrae remedio proficiat in augmentis perpetualiter indei nomine ad possidendum, hoc est in villa Palmersdorff curtem unam cum terra salaricia et pomerio et pratis et duobus forestibus, cum mansis servilibus quatuor et ingenuilibus decem illorumque cultoribus, quorum vero decem iacent septem in eadem villa Palmersdorff, octavum in villa Hereselli, nonum ultra Rhenum in loco qui vocatur Inere, decimum in villa Rondorff cum mancipiis utriusque sexus cum vicinis, insuper cum arpenna una, quae in villa Marredesdorff sita est, cum omnibus etiam rebus quaesitis et inquirendis, cultis et incultis ad supradictam curtem iuste legitimeque pertinentibus. Unde hanc cartam fieri praecipimus manuque nostra cum caeterorum plurimorum probabilium testium manibus simul roboravimus, quo nullus unquam eam infringere vel emutare praesumat, et si quis id facere tentaverit, omnipotentis dei pariter et omnium illius sanctorum iram incurrat et tamen, quod repetit, perficere non valeat, sed praesens carta magis firma et inconvulsa usque in perpetuum perseveret.

Actum publice in civitate Colonia XII kal. aprilis anno gloriossimi regis Heinrici X, indictione VI, in dei nomine feliciter.Amen.

Signum domini Wichfridi archiepiscopi, qui hanc cartam fieri iussit. Signum Rathfridi praepositi. Signum Ruothardi praepositi. Signum Altberti praesbiteri. Signum Hildeberti praesbiteri. Signum Riparii praesbiteri. Signum Thiedonii praesbiteri. Signum Unanonis praesbiteri. Signum Engelberti praesbiteri. Signum Alurici praesbiteri. Signum item Alurici praesbiteri. Signum Adalardi praesbiteri. Signum Ruotberti praesbiteri. Signum Hermundi praesbiteri. Signum Reginhardi praesbiteri. Signum Gerhardi praesbiteri. Signum Alberti praesbiteri. Signum Thiedrici praesbiteri. Signum Meginolfi praesbiteri. Signum Reginoldi vicedomini. Signum Guthardi advocati. Signum Hatlageri. Signum Engilgeri. Signum Ruothpoldi. Signum Gerberti. Signum Sigifridi. Signum Mathfridi. Signum Beroldi.