Dating: 873 09 27
Place of Composition: Köln
In nomine sanctae et individuae trinitatis. VVillibertus divina praedestinante clementia Coloniensis civitatis archiepiscopus. Noverit omnium sanctae dei ecclesiae fidelium praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter Guntharius sedis nostrae venerabilis pastor divino ductus amore una cum consensu et voluntate suorum clericorum ac laicorum nostrae matricis ecclesiae rebus privatim singulis monasteriis ad hunc pertinentibus ac canonice in eis commorantibus sumptuum suorum necessaria habenda delegavit atque contradidit, quatenus deinceps videlicet eadem monasteria et iidem canonici futuris temporibus perpetualiter inde consistere quivissent absque alicuius sumptus indigentia. Praeterea quidem et hoc quisque ecclesiae amator agnoscat, qualiter iamfatus vir pastoralis - sumptibus necessariis, ut praelibatum est, in praesignatorum ius clericorum ex donatione ordinabiliter atque regulariter delegatis atque distributis - illis concessit atque donavit ultra licitum fore cum secura potestate et libero arbitrio inter se ordinare et facere tam de sua electione quam de omnibus suis rebus absque eius consultu et imperio. Similiter vero cunctis innotescat, quod idem supramemoratus pastor in futurum praecavens, ne praelati ordine regiminis confuse utendo aliquando inter se fortem dissensionem inde incurrerent ac ne ob hoc statutum clerici tandem instabiles denuo sicut prius absque correctionis et increpationis timore huc illucque vagabundi liberius discurrerent, decrevit, ut praeposito in sibi subiectis nullus nec praelatione nec potestate superponeretur, sed idem potius in ambobus super omnes praestantissimus haberetur ac insuper eorundem subiectorum res communes interius exteriusque ipse solus cum consilio prudentium benevolentiumque fratrum gubernans diligenterque providens totum in suam assumeret reservandum custodiam, quicquid ex his debiti provenirete, et sie postea cum summa cura atque diligentia id ipsum in illorum utilitatem ministrando dispensaret. Nihilominus scilicet ipse idemque beatae et dignae memoriae vir et divini consilii inspiratione admonitus firma ac perpetua lege sancivit, ut nullus unquam pontifex sine illorum conscientia sive consensu de ipsa substantia minimam unquam praebendam alicui per potentiam tribueret aut item in domibus sive in aedificiis in urbe vel exterius circa urbem sibi iam am quibuslibet in eleemosynam datis seu deinceps donandis aut usquam alibi in caeteris universis illorum locis in omnibus rebus absque consensu et communi cunctorum voluntate quidquam eis per potentiam sive per aliquam vim destrueret, illorum donationem seu traditionem, quam inter se in claustro de qualibuscunque suis rebus testibus adhibitis fecissent, hoc illis quasi in ius haereditarium firmiter concedens, quatenus quisque illorum sive nobilis sive ignobilis esset usque in sempiternum liberum haberet arbitrium suam mansionem cum caeteris quibuscunque rebus donare seu etiam tradere cuicunque suo confratri voluisset post obitum suum possidendam absque ullius episcopi consultu sive contradictione. Huius itaque ordinationis ac concessae electionis atque memorialis decreti praesens conscriptum ob memoriam et eleemosynam nostri fieri libenter volentes iussimus illud in conspectus totius synodalis conventus publice recitari, quem simul nobiscum hodierno die collectum habuimus ob nostrae ecclesiae dedicationem faciendam et ob plurima divina tractanda negotia, id coram Luiberto sancto viro Moguntinensis ecclesiae archiepiscopo nec non Bertolpho Treuirensis ecclesiae archiepiscopo ac coram plurimis aliis episcopis tam suis quam nostris suffraganeis nec non coram caeteris omnibus sacri ordinis viris praesto habitis, quatenus illorum communi examinatione probaretur, si esset a nobis recipiendum nec ne. Cunctis autem unanimiter diiudicantibus non solum recipiendum fore, verum etiam digne et iuste et secundum regulam adimplendum, eo quod regulariter atque rationabiliter in omnibus ordinatum haberetur, tam nostra manu subtus id firmavimus quam etiam propriis singulorum manibus roborari fecimus. Unde iuxta illorum iudicii authoritatem una cum ipsis proferre damnationis sententiam firmissime decrevimus.
Quisquis quasi ecclesiastici ordinis violator et contemptor hoc in perpetuum ausu temerario vel infringere vel disturbare aggrederetur et ideo quicunque successorum nostrorum id scienter facere praesumpserit omnibusque consiliariis eius, quorum consilio hoc nefas egerit, deus conteret dentes eorum et in ore ipsorum molas confringet dominus; ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. Convertantur ad vesperam et famem patiantur ut canes. Ac propter haec opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum sit; pedes eorum ad malum currant, cogitationes eorum inutiles, vastitas et contritio in viis eorum. Viam pacis nesciant et non sit iudicium in gressibus eorum, semitae eorum incurvatae sint. In tenebris ambulent et palpent sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectent. Salus elongata sit ab illis, multiplicatae sint iniquitates eorum coram te, domine. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur in aeternum, domine. Fiant corruentes in tempore furoris tui, domine, et duplici contritione contere eos, domine deus noster. Amen.
Decidant a cogitationibus suis, convertantur dolores eorum in caput ipsorum et in verticem eorum iniquitates eorum descendant. Pones eos, domine, in clibanum ignis in tempore vultus tui; fructum eorum de terra perdes, erubescant et conturbentur et deducantur in infernum, muta fiant labia eorum. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti., fiant viae illorum tenebrae et lubricum, veniat mors super illos. Destrue illos in finem et disperge illos in virtute tua, domine. Evelle eos de terra et radicem eorum de terra viventium. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, obscurentur oculi eorum, ne videant. Effunde super eos iram tuam, fiat habitatio eorum deserta. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum; deleantur de libro viventium. Fiant cum illis qui dixerunt domino deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Imple facies eorum ignominia, erubescant et conturbentur in saeculum saeculi. Fiant dies eorum pauci et anni eorum non memorentur amplius. Maledicti sint in agro, maledicti in domo, maledictus fructus eorum. Habeant oculos et non videant, aures et non audiant, nares et non odorentur, gustum et saporem nesciant, sensum ut non intelligant, tactum inutilem atque insensibilem praestante te, Iesu Christe, qui vivis et dominaris per cuncta saecula. Amen.
His ita rite peractis prostraverunt se in terram adorantes dominum atque laudantes dicebant: Benedictus dominus, quod suae sanctae ecclesiae talem dignatus est conferre pastorem. Tunc surgentes in medio Luitbertus atque Bertolphus archiepiscopi' dixerunt: O sanctissimi patres, licet nobis adhuc de authoritate sanctorum patrum parvam damnationis sententiam inferre. Respondentibus omnibus: Licet. Luitbertust archiepiscopus dixit: Quisquis ut antedictum est vel ecclesiastici ordinis violator et contemptor hoc perpetuum infringere aggredietur vel quicunque successorum nostrorum id potestative seu qualicunque modo vel ingenio irritum facere praesumpserit, fiat ei iuxta apostoli sententiam dicentis: Qui vos conturbat, portabit iudicium quicunque est ille; et iterum: Utinam abscindantur, qui vos conturbant. Insuper sciat se irrevocabili anathemate innexum haberi et in extremae ultionis die cum diabolo et angelis eius cruciandum iuxta hoc, quod sanctus Basilius de pastoribus ecclesiae dixit: Si is qui praeest fecerit aut cuiquam quod a domino prohibitum est, facere iusserit, vel quod praeceptum est, praeterierit aut potestative mandaverit, sancti apostoli Pauli sententia ingerenda est ei dicentis: Etiamsi nos aut angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Si quis prohibet nos facere, quod a domino praeceptum est, et a sanctis patribus traditum est vel rursum imperat fieri, quod dominus et sancti patres fieri prohibent, execrabile sit deo et omnibus qui diligunt dominum. Item de eodem de cuius supra episcopus dixit: Qui clero praeest, si praeter voluntatem dei praeterquam quod in scripturis sanctis evidenter praecipitur vel dicit aliquid vel imperat, tanquam falsus testis dei aut sacrilegus habeatur.
Actum Coloniae in supradicta civitate V. kalend. octobr. die sub piissimo rege Ludevvico anno imperii illius XXXIII, anno dominicae incarnationis DCCCLXXIII, indictione VII.
Ego VVilibertus praedictae civitatis Coloniensis ecclesiae archiepiscopus, qui hoc praesens regularis electionis conscriptum fieri iussi, consentiens subscripsi. Ego Luitbertus Moguntinensis ecclesiae archiepiscopus consentiens subscripsi. Ego Bertolphus Treuirensis ecclesiae archiepiscopus consentiens subscripsi. Ego Bernardus Virdunensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Alfridus Hildinisheimensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Theodoricus Mimidonensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Gerolphus Firdensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Luithardus Paderbornensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Hildigrimus Haluerstadensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Hodolfuse Mimigernafurdensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Odilboldus Traiectensis ecclesiae episcopus similiter. Ego Heligebrech Osnaburgensis ecclesiae episcopus similiter. Lutbertus presbyter similiter. Sibaldus presbyter et praepositus similiter. Euerardus presbyter similiter. Hundolphus presbyter similiter. Reginhardus presbyter similiter. Ego Adelvvinus indignus diaconus advicem Adeloldi presbyteri atque cancellarii subscripsi.
Et manu VViliberti: Miserere, domine, miserere misero VVilliberto indigna agenti et digna patienti, assidue peccanti et tua flagella quotidie sustinenti. Memento mei deus in bono, deus ne deleas miserationes meas, quas feci in domo dei mei et in caeremoniis eius. Amen.
Corroboratio gloriosissimorum archiepiscoporum domini VVilibertis Coloniensis, Luitberti Moguntinensis, Bertolphi Trevirensis nec non et aliorum episcoporumt act suffraganeorum suorum cum caeteris sacri ordinis viris quamplurimis ac nobilibus laicis de sumptibus canonicorum et de electione perpetualiter habenda ac regiminis regularia ordinatione, ut, si qui eam infringere conentur, sicut infra scriptum teneantur summo anathemate usque in in perpetuum, nisi poenitendo resipiscant, extinguaturque lucerna eorum in perpetuum. Amen.