Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 251


Datierung: c. 990-994
Ausstellungsort: Regensburg, St. Peter

Complacitatio Perinherii et Himildrudae.

Nemine igitur contradicente ingenuus quidam Peranheri et uxor eius Himildrud tradiderunt talem proprietatem, qualem eadem Himildrut habere videbatur in loco Vcchinpiunt nuncupato, ad sanctum dei martyrem Emmerammum, cum curtilibus et edificiis, pomeriis et roboretis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, quesitis et inquirendis, mancipiis quoque XXX utriusque sexus ita nominatis in manum videlicet W. episcopi et advocati sui Werinharti. Econtrario vero retradente eodem advocato cum iussu et manu episcopi eiusdem accepit iam dictus Peranheri una cum prenotata sua coniuge de rebus ac necessariis stipendiis servorum dei et sancti Emmerammi locum unum Hachalstat uocitatum cum omnibus utensilibus inibi inuentis et adiacentiis, ecclesiam cum decimatione, mansos etiam institutos et reliqua per totum mancipia nonaginta tali iustitia et servitute, quali ad communem vitam fratribus antea deservierunt, illis ambobus, quos supra commemorauimus, ad usum eorum firmiter possidendum, quamdiu uiuant, atque fruendum. Post obitum vero amborum uterque locus, id est procul dubio quem dederunt necnon et quem acceperunt, veluti tunc inuenti fuerint, redeant in ius et potestatem ecclesiae et ad servitutem eorundem servorum dei et sancti Emmerammi. Praesentes etiam tunc aderant fratres Adalpreht, Albrich, Heidanrich, missi ab abbate Ramuoldo de monasterio ad sanctum Petrum, ubi haec fuerant coram testibus perpetrata. Et isti sunt testes Rotpreht comes, Engilmar, Odalscalch, Ymmo, Adalrih, Maganus, Adalo, Sarhilo, Adalhoh, Engilscalch, Aribo.