Datierung: c. 990-994
Ob necessitatem vero pacis et concordiae facta est conuencio inter abbatem Ramuoldum et Paponem Ratesponensis urbis prefectum, eo quod Iongo iam tempore ex utraque parte iurgium non deesset de aditibus et reditibus iuxta fluuium Regan in loco Maganaspah nuncupato Tandem idem Papo bonitate conuictus remisit adque (!) contradidit ad s. Emmerammum in sua parte in ripa eiusdem fluuii ad deponenda ligna et in fluuio rates colligendas iugera II pleniter mensurata, uiam etiam in plaga occidentali riui Franchinpah dicti in latitudine berticarum IIII usque in silvam communem ligna inde ferentibus nihilominus concessit in manus videlicet Ramuoldi abbatis et advocatorum Hauuarti et Leopardi. Econtrario vero illis retradentibus accepit idem Papo comes de rebus monachorum iugera X, que olim quidam Penno ad eorum contradidit servitutem Et isti sunt testes Ymmo, Rodpreht, Engilmar, Altman, item Altman, Lantpero, Alauuich, Adalhoh.