Dating: c. 980-985
Oportet igitur uestram aduertere pietatem tam iudicum quam et caeterorum undique confluentium heroum, qualiter Sarhilo comes pariter cum manu advocati sui Amulperti tradidit ad s. Emmerammum et ad servitium monachorum rebus illorum contigua curtilia II in Ioco Erninga in pago Tunahgouua in comitatu Paponis in manum videlicet venerabilis episcopi Wolfkangi et advocatorum suorum Vuerinharti et Hauuarti in presentia fratrum Heidanrici et Liutfridi de abbate Ramuoldo illuc destinatorum. Econtra quoque retradentibus eisdem advocatis cum manu eiusdem pontificis accepit iam dictus Sarhilo cum eodem advocato suo in eadem villa Erninga de aecclesia prenotati sancti vel communi stipe fratrum similiter suae possessioni adiacens curtile unum; reliquum vero curtile eis ibi inpromptu non habentibus cum agro arabili dupliciter mensurato, sicut ius poposcerat secularium,·redimebant. Et isti sunt testes Orendil, Egilolf, Papo, Gamanolf.