Datierung: c. 980-985
Monet diuina pietas omnes scire desiderantes, presentes atque futuros, qualiter quidam liber et prediues urbis Regiae negotiator nomine Adalhart tradidit sancto athletae dei Emmerammo suisque monachis ibidem famulantibus tale predium, quale in Ioco Reginpoldinchoua in pago Tuonohcouue in comitatu Paponis videbatur habere, cum omnibus ad hoc iuste pertinentibus, nemine contradicente, cum mancipiis X, quorum nomina hoc in Ioco uidentur inserta Adalpreht et uxor eius Alpiz cum filiabus tribus, Engilfrit, Ospirn, Uuanpurc, Perahtolt, Tiorpreht, Liutker, Pernhart, Trutmuot, ea videlicet stabilitate, ut eius uxor Liupuuar eorumque filius Heistolf potestatiue hoc habeant in usum fructuarium, usque dum uiuant et post amborum vitam in ius predicti sancti et sicut ante notatum est, monachis in servitium Econtra accepit iam dictus Adalhart de deputata prebenda eorundem monachorum Iocum unum Skiri habens uocabulum cum omni consueta servitute ipsi Adalhardo finetenus tantummodo deserviendum ac deinceps in pristinum redigendum. Haec tali stabilitate roborata in manum venerabilis episcopi Wolfkangi et Ramuuoldi abbatis eorumque advocatorum Werinharti et Faramunti annuentibus etiam fratribus et conlaudantibus testimonio confirmabant Et isti sunt testes Papo urbis prefectus, Ymmo., Lioparto, Aripo, Pazrih, Ouuaman, Uualtheri, Oto, Penzo, Woluold.