Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 211


Datierung: c. 980

b] [Tra]ditio Ko[tasc]alhi . . . ili sui

Noverit fidelitas piorum quomodo quidam vir religiosus nomine Kotascalt tradidit talem portionem, sicut ille habuit unius sartaginis in territorio, quod est nuncupatum Hal ad altare s. Emmerammi et servitoribus altaris illius presente abbate Ramuoldo cum omni congregatione, sine contradictione ullius cum potestatiua manu pro remedio animae suae et ipsius mulieris et istorum, quorum nomina hie sunt recitataReginolt, Ellanpurc, Gotascalc, Reginhilt, Odalscalc, item Gotascalc, Et isti sunt testes per aures tracti Papo, Maganus, Odalscal, Hiltrih, Rupo, Erchanpolt, Rihpolt.