Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 195


Datierung: 972-974

Traditio unerande acsancate monialis femine Juditae.

Agnoscat igitur omnium fidelium industria qualiter venerabilis patrona ac sanctimonialis femma Judita nuncupata, memor inmarcescibilis remunerationis, et eternae beatitudinis tradidit una cum manu filii sui Heinrici ducis ad sanctum Emmerammum et ad servitium monachorum talem proprietatem, qualem frater eius Hluduvicus in loco Eitarahoue sibi serviendo in potestate habuit, cum omnibus rebus ad eundem locum iuste et legitime pertinentibus, hoc est curtem cum edificiis et reliquis curtilibus, villis et casis, vineis ac vinitoribus et aureariis, agris, pascuis, silvis, aquis, piscationibus molendinis, mobilibus et inmobilibus, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, omnique legitima cautione, mancipiis utriusque sexus et reliqua omnia, ut supra dictum est tradidit memorata domna ad altare sancti Emmerammi et ad commune servitium monachorum in manus Wolfgangi episcopi et advocati sui Faramundi, eo quoque tenore ut ipsa domna et frater eius Hludumcus in servitium habuennt et utantur usque ad finem vitae suae post amborum vero obitum prouenerit et redierit ipse locus in ius et servitium aecclesiae et fratrum cum omni integritate sine ommum contradictione Huius traditionis testes sunt per aures tracti Sarhilo comes, Theomar, Tagini, Anno, Uualtheri, Timo, Papo, Rodperht, Engilmar, Egilolf, Tuoto, Orendil, Ysannh, Uvirunt Leoparto, Uuichram, Ogo, Odalrih, Heinpreht, Gotedieo, Reginpreht, Purchart. Vestituram huius rei Timo presentauerat ad aram sancti Emmerammi et fratribus. Presentes quoque tunc aderant Rihherus prepositus, Uualtherus decanus, Job, Amanoldus, Adalpertus et ceteri omnes