Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 179


Datierung: 900 07 26
Ausstellungsort: Kinding

CONCAMBIUM INTER TUTONEM EPM ET ISANHARTUM.

Noverint omnes in Christo fideles qualiter venerabilis episcopus Tuto cum manu Hartperti advocati sui cuidam viro, qui vocatur Isanhart, tradidit quasdam res ecclesiae suae in concambium in pago Solanzgouue in comitatu Liutpoldi in loco qui dicitur Mulihusa iuxta fluuiolum qui vocatur Solanza, cum omnibus ad eum locum pertinentibus Econtra vero tradidit iam nominatus Isanhart, quicquid in Pirihchingaro marcha sive in montibus seu in vallibus proprii iuris habere dinoscitur, et in alio loco Talamazzinga nuncupato, quod legitima ratione coram frequentia populi iamiamque in proprium conquisierat, et in Antkeringa de pratis ad X carradas cum omni integritate, cum curtibus aedifitiis, silvis, terris cultis et incultis et ceteris rebus omnibus ad prescripta Ioca legaliter pertinentibus. Et hi sunt testes tracti per aviiem Liutpold comes, Vuigger, Erchanfrid, Odalscalch, Eginper, Rihholf, Sintarfezzil, Puoso, Heriper, Vualdchuon, Vuigger, Folcherat, Alauuig. Actum in Chunimuntinga anno domini DCCCC, indict. II, VII kal. aug