Datierung: 900 07 08
Ausstellungsort: Reisbach
Comperiat fidelium presentium scilicet atque futurorum studiosa industria qualiter inter se reverendus Tuto pontifex et inlustris vir nomine Vualtilo quoddam perpetravere concambium Tradidit namque supradictus vir Vvaltilo ad beatum Hemmerammum martyrem sanctumque archangelum Michahelem silvam [un]am adiacentem loco, cui nomen est Perhpuopinga in manum videlicet venerabilis [episcopi] Tutonis et advocati sui nomine Deotpatin. Ex adverso etiam Deotpato cum manu episcopi tradidit ei alteram silvam, quae adiacet loco, cui nomen est Satalara, potestatiue utrimque perfrui. Hi sunt testes per aurem tracti [Li]utpald comes, Pabo comes, Gundpald comes, Deotrih, Dapericho, Alberih, [Egi]no, Vvicperht. [Actum] ad Rispah in conventu et colloquio principum anno domini DCCCC, indictione II, VIII. idus iulii