Datierung: 891-894
In nomine sanctae et unicae trinitatis Qualiter subsequens conplacitatio perdigesta sit, multorum cognoscat industria fidelium Tradidit igitur quaedam matrona venerabilis nomine Sahlind eiusque advocatus maritali nomine Hadamarus ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum in manum videlicet Asperti reverentissimi episcopi atque advocati eius Gundperti talem proprietatem, qualem regali donatione habere visa est ad Hardheim, exceptis autem tribus mancipiis, id est Christan, Deotuuih, Albsuuind, ut liberi permaneant, et terrae arabilis iugera XXX, pratorum iugera VI ut Altman et omnia in proprium possideant usque ad obitum suum et postea ad praedictos sanctos redeant Cetera universa tam aedificiis quam et mancipiis, terris quoque cultis et incultis, silvis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis una cum omnibus appenditiis eiusdem loci ad iam dictos sanctos ex integro donata ac allegata sunt ea videlicet ratione quatinus idem Hadamar atque uxor eius Sahlind illum fiscum ad Hahholstat de rebus sancti Petri et sancti Emmerammi eandemque proprietatem ad Hardheim firma ratione usque ad finem suum teneant atque possideant postea vero prefati sancti et prouisor eorum utrumque locum in potestatem suam absque omni contradictione recipiant Istius etiam traditionis sunt testes Engildeo comes, Orendil comes, Pernhart, Auo, Folrat, Durinchart, Reginpold, Lantpero, Askarih, Deotker, Rodolf, Amalpreht, Strupo, Engilpreht, Albrih, Perehtolt, Rupo, Gozpold, Herimar, Ringolf, Geio et ceteri