Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 153


Datierung: 889-891
Ausstellungsort: Wenzenbach

INTER AMBRICHONEM EPM ET ANAMODUM.

Quoniam innumerabilium industria virorum rerum suarum oportunitates appetere et indagare studuit, placuit etiam cuidam rubicundo clerico nomine Anamodo religioso videlicet subdiacono quasdam res proprietatis suae sibi ad commodum perducere atque copulare Talem igitur proprietatem qualem piissimi regis Arnulfi donatione idem Anamodus in possessionem accepit in pago Vuestarmannomarcha nuncupato iuxta Prointala in loco Reitinpuoh, in comitatu Engildeonis comitis, ad sanctum Petrum principem apostolorum sanctumque martyrem Emmerammum cum mancipiis VII contradidit atque alligavit in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocatorum eius Gerberti et Gundberti. Econtra vero Ambricho venerabilis praesul una cum inpositis manibus advocatorum suorum Gerberti scilicet atque Gundberti tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum eidem Anamodo, quicquid ad Benningon in beneficium habuit, cum mancipiis VII et ad Pondorf terrae arabilis iugera XXII simul cum illa hoba, quam parentes eius ibidem habuerunt, et Nordgeuue illud beneficiolum ad Niufara et quicquid ad eadem loca aedificiis, terris cultis et incultis, silvis, pascuis, aquis ceterisque omnibus bonis iuste legitimeque pertinere visum est, iam ter ante nominato Anamodo in proprium perpetualiter nemine contradicente possidendum tradiderunt et transfuderunt. Et isti quoque sunt testes Adolf, Pernhart, Patto, Auo, Strupo, Herrant, item Strupo, Eparhart, Rupo, Sigifrid, Gozpold, Gundpato, Vualtrih, Oto, Hadamar, Perehtolt, Rafolt et ceteri Vestitores et revestitores Gerpertus et Gundpertus fuerunt. Actum ad Menzinpah.