Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 152


Datierung: 889-891

INTER AMBRICHONEM EPM ET PERAHTGERUM.

Patescat omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quia Perahtger quidam nobilis tradidit ad sanctum Emmerammum ad Gundinhard aream I et de terra arabili iugera X et de silva iugera VI in manum Ambrichonis episcopi eiusque advocati Marchonis. Econtra vero Marcho iubente domino suo episcopo tradidit eidem Perahtgero ad Hedinpah aream I et de terra arabili iugera X et de silva iugera VI in proprium habendum. Et isti sunt testes Cotapreht, Reginhoh, item Reginhoh, Salomon, Ambricho, Sigifrid, Askarih, Kermunt.