Datierung: 889-891
In nomine sanctae et unicae trinitatis Qualiter subsequens complatitatio perageretur, multorum cognoscat industria fidelium Tradidit igitur Aspertus venerabilis diaconus, cancellarius videlicet regis Arnulfi, ipso rege licentiam concedente, ad sanctum Petrum principem apostolorum sanctumque dei martyrem Emmerammum proprietatem suam, id est illam capellam ad Feldun et illam in loco, qui dicitur Cella, et illum locum Gepantespah, et Gisalpah et quicquid ad eadem loca pertinuit, aedificiis quippe, mancipiis, terris, pratis, silvis, nihil extra dimittens preter illa beneficiola, quae Oto et Gundpreht habuerunt, quin ex integro ad predictos sanctos contraderet atque transfunderet in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti. Econtra vero idem Gundbertus consentiente domino suo episcopo tradidit eidem Asperto venerabili diacono de rebus supradictorum sanctorum haec loca, id est Oparinhusa, Niuuinhusa, Jorcin et quicquid ad eadem loca pertinere visus (!) est, ea undelicet ratione quatinus ipse Aspertus et unus proximorum suorum, cui tradere volverit, post se omnia ante nominata loca firmiter possideant usque ad obitum suum, postea vero cuncta ad sanctum Petrum sanctumque Emmerammum pertineant exceptis illis duobus beneficiolis Actum autem est ad Reganasburc cum attestatione et affirmatione monachorum, canonicorum atque laicorum. Et isti sunt testes Herrant, Gundpreht, Ogo, Erchanpreht, Strupo, Ambncho, Sigifrid, Albrih, Pald, Vuicker, Gundpold, Eparhart, Hitto, Folcrat, item Strupo, Vuetti, Lantpreht, Vuerinheri et ceteri