Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 147


Datierung: 889-891

CONPLATITATIO SANDRATI ARCHIPBRI.

Venerabilis igitur archipresbyter Sandratus tradidit ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem ad Gliumin habere visus est, et mancipia X, quorum nomina sunt Dancrat, Purgund, Isanpero, Guotlind, Purat, Frecholf, Alazeiz, Folcrat, RatoH, Egilmar, nihil extra dimittens praeter aream I et iugera III, quin ex integro ad predictos sanctos contraderet ea videlicet ratione quatinus illud beneficium ad Erininga in proprium contineat usque ad obitum suum et Anzo filius Adalrici eandem proprietatem simul cum ipso beneficio possideat usque ad finem vitae suae postea vero cuncta ad sanctum Petrum et sanctum Emmerammum pertineant Et isti sunt testes Cundpold comes, Orendil comes, Ascrih, Adalpreht, Oto, Engilpold, Chunipreht, Engilscalch, Eicco, Herimar, Adalrih, Oto et ceteri