Datierung: 889-891
Cunctorum comperiat industria fidelium, praesentium scilicet in sancta aecclesia et futurorum, qualiter concambium presens perageretur Tradidit namque quidam nobilis vir nomine Peruuin ad sanctum Petrum sanctumque Emmerammum in Iocis Hittinchoba et Dentinchoba nuncupatis proprietatis suae ac coniugis suae inter terram arabilem et prata atque silvam iugera CXCIIII in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti. Econtra vero prefatus episcopus atque Gundbertus cum consensu monachorum et canonicorum tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum eidem Pernuuino et coniugi suae ad Puningon casam cum curte, aecclesiam quoque cum omnibus appendiciis suis et terrae arabilis ac pratorum atque silvae iugera CLXXXIII in proprium perpetualiter abendum (!). Et ut haec commutatio firmior habeatur, placuit duas kartulas pari tenore conscriptas et auribus testes trahere; hi sunt Erchanpreht, Ambricho, Sigifrid, Ratolt, Hitto, Salacho, Eparhart et ceteri Vestitor et revestitor Albrih fuit.