Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 137


Datierung: 889
Ausstellungsort: Weltenburg

INTER AMBRICHONEM EPM ET HARDPERTUM.

Multorum comperiat industria fidelium, qualiter subsequentis complatitatio traditionis perficeretur Tradidit namque quidam manumissus liber nomine Hartbertus videlicet subdiaconus proprietatem suam ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum, quam habere visus est ad Folinchoua, terris, pratis, pascuis, viis et inuiis, et ad Rogkinga de silva iugera VII, nihil extra dimittens, quicquid in his Iocis habuit, quin ex integro ad praedictos sanctos contraderet in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti. Econtra vero idem advocatus consentiente domino suo episcopo tradidit prefato Hartberto illud beneficium ad Eigilstat cum omnibus appenditiis suis, ea videlicet ratione quatinus idem Hartbertus et unus proximorum suorum post ipsum usque ad obitum suum firmiter possideat illud beneficium in proprium ac postea ad supra scriptos sanctos pertineat Et isti sunt testes Hadamar, Plidker, Ambricho, Hitto, Rupo, Lantpero, Rodker, Reginpold, Albrih, Reccho, Motuni, Isanpreht, Perehtolt et ceteri quam plurimi. Actum est ad Uveltinpurc consentientibus canonicis Ermperto presbytero, Germundo presbytero, Reginone diacono, Rodoldo presbytero et monacho, Deotperto presbytero et monacho, Tutone diacono et monacho et ceteris omnibus.