Datierung: c. 883-887
Quoniam regalium auctoritas institutionum concambiorum congruentias in aecclesiasticis rebus fieri permisit nobilis quidam nomine Ogo, quin et id ipsum frequentaret, minime pretermittere distulit. Tradidit igitur praedictus vir nobilis Ogo ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem visus est habere ad Samotinga, id est de silva iugera CXL et ad Hahholstat de silva iugera XXX et ad Sempinchoua terrae arabilis iugera X et ad Atinga inter prata ac terram arabilem iugera X et mancipia VII, id est Perehtuni, Dechila, Perehtuni, Perehtsuuind, Gemmunt, Rodmunt, Vuolfpurc, in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi advocatorumque eius Gundperti, Herrandi. Econtra vero idem Cundpertus atque Herrandus tradiderunt de rebus sancti Emmerammi ante nominato Ogoni, Ambrichone episcopo consentiente, ad Eskinhart areas II et quicquid ad easdem pertinuit, terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus et ceteris omnibus et mancipia VII, id est Ellinpurc, Uuolfpirc, Paznh, Weidherii, Reginolt, Vualttrud, Hiltrud; nihil extra dimittentes, quin ex integro eitlem Ogoni contraderent in possessionem perpetuam Et isti sunt testes Folrat, Vualtrih, Albrih, Perehtolt, Rodker, Salacho, Vuolfmunt, Ambricho, Rodpreht, Trogo, Perehtolt, Otpreht, Perehtrih, Dvrinc, Teor, Auo, Strupo, Heripold, Lantfrid, Oto, Amalpreht, Marcho, Gundhart, Adalrih, Erchanpreht.