Datierung: c. 883-887
Utilis valde et nimium fructuosa olim inter homines inoIeverat consuetudo, commutandi videlicet quasdam res ob utrarumque oportunitatem partium Id itaque quidam vir nobilis nomine Helfrih eiusque coniunx Hiltisnot recolentes tradiderunt ad sanctum Emmerammum talem proprietatem, qualem illa ad Chaparussa habuit statim vero relinquentes ad predictum sanctum, et fuit Auo fideiussor atque vestitor. Econtra vero Ambricho venerabilis episcopus et supradictus Auo advocatus suus, qui hanc traditionem receperunt, de rebus sancti Emmerammi tradiderunt eidem Helfrico ac illius coniugi beneficium, quale ipse Helfrih ad Sempinchoua habuit, ea scilicet ratione ut si unus eorum vita decederet, alter possideret usque ad obitum suum, post vero redigatur ad pristinum locum Sunt autem testes auribus tracti Egilpreht comes, Odalpreht, Bernhart, Egilpreht, Askarih, Erchanpreht, Hungis, Irmpreht.