Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 90


Datierung: c. 878-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET AL TOLDUM DIAC.

Utilis ac nimium fructuosa olim inter homines consuetudo inholescere initiauit, commutandi scilicet pro ambarum commoditate partium quaslibet res sive hereditatum quoque seu beneficiorum aut accedentium proprietatum Propterea vero placuit cuidam aecclesiastico diacono videlicet Altolto tradere iugera terrae arabilis tria ad sanctum dei martyrem Emmerammum, iacentia in planitie camporum iuxta vicum qui dicitur Atinga in manum venerabilis episcopi Ambrichonis eiusque advocati nomine Vuicrammi. Porro econtra ipse advocatus cum licentia predicti antistitis tradidit eidem nobili Altolto iugera II de rebus sancti Emmerammi. Testium nempe, qui idem testificaturi sunt, nomina subsecuntur, id est Hiltimar, Gerpreht, Deotmar, lrinc, Nanzo, Engithelm, Cozpreht, Adalhoh.