Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 78


Datierung: c. 875-882

INTER AMBRICHONEM EPM E T OGONEM.

Deo gratias, quod valde utilis et nimium fructuosa olim inter homines inoleverat consuetudo et adhuc plerumque apud quosdam nobiles bene cauteque frequentatur, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Deinde complacuit fidelibus episcopi Ambrichonis, ut illum instigarent, ut fecisset unam commutationem cum fidele suo Ogone, qui habuit bonas res comparatas in proprietatem bene pertinentes ad fiscos supradicti episcopi. Tunc Ogo confitebatur eo modo se fecisse, si bene retribueretur sibi Et statim episcopus consulvit monachos atque canonicos, si voluntas illorum esset Et illi dixerunt, ut bene esset, si antea misisset suos fideles et investigaret, quae pars melior esset. Tunc iussit episcopus Egilperto praeposito atque Auoni advocato et Uuolfhoho clerico et Deotfrido vicario, ut perrexissent et investigarent atque emensurarent subtiliter cum pertica. Placuit illis et indicauerunt episcopo eo modo, quia invenerunt de proprietate Ogonis de terra arabili et de silva iugera CLXXVIIII. Tunc dixit episcopus, ut melius fuisset, si interrogasset dominum suum regem, quomodo sua voluntas esset. Tunc dixit rex eo modo fieri, sicut licentiam dedi, ut commutatio esset usque ad quinque hobas. Haec dictio a rege dicta est in idibus i unii. Postea convocavit domnus episcopus Ambricho suos monachos atque canonicos et alios fideles suos et fecerunt commutationem illam. Tradidit itaque supradictus Ogo ad sanctum Emmerammum in presentia servorum dei et advocati eiusdem aecclesiae nomine Auonis in loco qui dicitur Puohhusa casam cum curte et de terra arabili iugera LXX et de silva iugera X et ad Punninchoua iugera X et de silva iugera XXXVIIII et ad Munolfinga casam cum curte, iugera XXX et de silva iugera XX Econtra quoque Auo advocatus praefati episcopi tradidit iamdicto Ogoni de rebus sancti Emmerammi in loco qui dicitur Matinga casam cum curte et de terra arabili iugera CXXXIII. Isti sunt qui praesentes tunc aderant de monachis Egilpreht, Faraman, Deotpreht, Reginfrid, Adalgoz et ceteri fere omnes; de canonicis: Sandrat, Ermanolt, Erchanpreht, Vuolfhoh, Rodolt, Rihholf et ceteri. Postea episcopus et sui fideles praeceperunt Auoni advocato et Ogoni, ut perrexissent ad concilium comitum ad Eitaraha ibique testes tracti essent per aures. Hoc fuit in praesentia Chuniperti comitis et Cundpoldi comitis et Rumoldi comitis. lsti testes sunt ibi tracti Reginhoh, Pazrih, Nidhart, Rodmunt, Liuthart, Eparhoh, Vuihmunt, Arhart, Perahthelm, Pern, Erchanpold, Rodmar, Erchanfrid et ceteri.