Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 65


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET FOLRICUM.

Nonnullorum comperiat industria fidelium quia vir quidam nobilis nomine Folcrih tradidit ad sanctum Emmerammum in Ioco Pisinga nuncupato inter terram arabilem et prata et silvam iugera XXV in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Gundberti. Econtra vero idem advocatus cum licentia episcopi tradidit praedicto nobili de rebus sancti Emmerammi iugera XXIII in proprio perpetualiter habendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur a posterisque melius credatur, placuit duas kartulas uno tenore conscriptas exhibere