Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 64


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET HEINRICUM COM.

Fructuosa valde ac nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat, transmutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium Proinde quoque Ambricho venerabilis episcopus atque Heinricus comes ob commoditatem quorumlibet mancipiorum commutationem fecerunt Porro Heinricus comes tradidit ad sanctum Emmerammum mancipia II, Cirninum atque Razonem in manum praefati praesulis et advocati eius Helfrici. Econtra vero idem episcopus cum eodem advocato suo tradidit Heinrico in manum advocati sui Rodhardi Hadaricum scurram. Quatinus haec commutatio firma habeatur, placuit duas kartulas uno tenore scriptas exhibere