Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 62


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET ARNMODUM.

Comperiat multorum industria virorum qualiter venerabilis dei cultor Ambricho episcopus ac quidam nobilis Arnmodus in invicem commutarunt res suas ob ambarum utilitatem portionum Tradidit itaque praefatus vir nobilis ad sanctum dei martyrem Emmerammum proprietatis suae partem unam, hoc sunt terrae arabilis iugera XII in Ioco qui dicitur Lipolfinga in manum quoque Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Otonis. Econtra vero bis praescriptus praesul cum advocato suo tradidit eidem nobili de rebus sancti Emmerammi in eodem Ioco totidem iugera de terra culta. Et ut hoc inconvulsum permaneat, placuit etiam duas cartulas exhibere uno tenore conscriptas.