Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 61


Datierung: c. 863-885

TRADITIO OTBERTI CASTALDI.

Breve commemoratorium de rebus Otberti castaldi de Longobardia, quas dedit ad sanctum Emmerammum, quae sunt in Statuaras: inprimis casas duas cum introitu suo et ortum, olivas X, de prato partes tres, vineae perticas duas, de terra aratoria perticas VI, et de ipsis rebus fuit investitus in presentia Plagiuerti et Ratberti et Batruini de Banilo et Gunduini et Gumarii de ipso Ioco, et alii homines fuerunt ibi de Romania: Florinus et Manulfus et Ualerius. Et ipsas res pro anima Otberti castaldi in casa sancti Emmerammi accepit Liutpold presbyter et Heimo laicus de Ergoltespah.