Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 50


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET. UUINICHONEM.

Fructuosa valde non solum honesta set nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat, commutandi videlicet pro commoditate utrarumque partium Hac igitur ratione tradidit Uuinicho quidam nobilis ad sanctum Emmerammum proprietatem suam, quam habuit ad Puocha et ad Stupinga, nichil extra dimittens Econtra vero cum licentia Ambrichonis venerabilis episcopi et consensu fratrum Isan advocatus episcopi praedicto Uuinichoni ex rebus sancti Emmerammi tradidit in loco qui dicitur Buohloh domum cum curte et aedificiis, de terra arabili iugera LIII, de pratis carradas XII in propriaetatem possidendam, et quicquid exinde pars parti contulerat, liberam in omnibus habeant potestatem sine alicuius contradictionis obstaculo. Et ut firmius haec commutatio a posteris credatur, placuit testes adhibere, quorum nomina sunt haec Folcrat, Masso, Immo, Liutprant, Vuicpold, Vuaninc, Jacob, Adalscalh, Pazrih, Albrih, Altmar, Truogilo, Adalunc, Rafolt, Gotafort, Suuapilo, Meginhart, Teor, Otnand.