Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 39


Datierung: 863
Ausstellungsort: Regensburg

INTER AMBRICHONEM EPM ET OTKARIVM EPM.

Fructuosa valde ac non solum honesta sed etiam nimium utilis consuetudo iam olim inter homines inoleverat commutandi scilicet quasdam res pro commoditate utrarumque partium Hac igitur ratione convenire quaedam commutatio inter Ambrichonem videlicet Reginensis aecclesiae episcopum et Otkarium Eistatensis aecclesiae praesulem Tradidit itaque Otkarius et advocatus eius Vvicpotus talem proprietatem, ut a rege assecutus est ad Zullingon et ad Mammingon et ad Ustarlingon, et mancipia XX, quorum nomina sunt haec Ratmunt, Rihholf, Adalmot, Otmar, Adalpreht, Otmunt, Rodilo, Alprat, Liupcund, Vuolfliup, Arnhilt, Gozpirc, Vuasa, Svuanahilt, Perehtger, Rihni, Alpvuiz, Altrat, Eparhart, Cundpreht, ad sanctum Petrum. Econtra vero praefatus Ambricho episcopus et advocatus eius Ratoldus tradiderunt unacum consensu famulorum dei ibidem servientium Otkario praedicto episcopo talem hereditatem, ut Teuit quidam nobilis ad sanctum Petrum pro remedio animae suae contradidit, ad Perga et ad Egiuuila scilicet in proprietatem habendam et mancipia iterum XX, quorum nomina sunt haec: Vuolfolt, Ilina, Cundigart, Ruodilo, Vuolfolt, Rihholf, Rodflat, Popo, Purcman, Adalgoz, Nendilo, Alphilt, Ata, Reginhart, Frouuihilt, Isanhart, Machelm, Adalsuuind, Heimo, Odalpreht. Et [ut] haec commutatio et commoditas ambarum partium inconvulsa permaneat, placuit testes adhibere, quorum nomina hic sunt insignitaFritilo, Papo, item Papo, Vuolfdregi, item Vuolfdregi, Erchanpreht, Chunipreht, Reginpold, Irminolt, Reginolf, Otachar, Adalger, Masso, Patager, Odalpreht, Arfrid, Machelm, Otpreht, Hartrih, Mahalfrid, Irminolt, Otachar, Heimpreht. Actum est in Regina civitate iuxta altare sancti Petri anno incarnationis domini DCCCLXIII