Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 37


Datierung: vor 859

TRADITIO CHOCILONIS COMITIS.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum igitur fieri volumus cunctis christianis fidelibus et infidelibus, praesentibus scilicet et absentibus necnon et futuris quod ego Chozil humillimus comes de hereditate mea tradidi ad sanctum Emmerammum in proprietatem ad Stromogin, quantum Gundpoldus habuit in proprietatem et in beneficium, in villa nuncupante Reginuuartesdorf et in Rosdorf, cum terra aratura, vineis atque pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis et in omnibus marchis in nomine domini amen. Hi sunt testes Ratpot comis, Gundram comis, Gundpold comis, Huogo, Hunolf, Engildeo, Gundpold, Puoso, Cotahelm.