Datierung: 852
Ausstellungsort: Rott
Commemoratio traditionis Engilperti atque Cundperti diaconi ac nepotis sui. Tradidit igitur Engilpertus atque Cundpertus nepos eius in pago Rotacgeuuae: in villa nuncupata Skefouua ad monasterium Maninseo ad sanctum dei archangelum Michaelem, quicquid ibidem in illa villa habere visi sunt, casam cum curte reliquisque aedificiis, terris, pratis, pomerio, vivariis, pascuis, silvis, mancipia VI, quorum nomina haec sunt: Rodker, Lantker, Paldmunt, Reginpurc, Rihdrud, Rihger. Omnia haec supradicta ex integro firma ratione nullo contradicente supradicti Engilpertus scilicet atque Cundpertus tradiderunt illo tamen tenore ut hoc beneficium in villa nominata Ezinpah et etiam ipsam supradictam traditionem Skefouua, quamdiu ambo vixissent, proprio iure possiderent. Isti sunt testes per aures tracti Kerolt comes, Kerolt filius eius, Ratolf vicarius, Antrih vicarius, Pazrih, Cundpreht, item Antrih, Isanpreht, Meginpold, Gerhart, Hotto, Kerhoh, Ato, Adalhoh, Erchanfrid, Landpreht, Ratolt, Saxo, Vulfrih, Auo, Samvel, Nothart, Cundhart, Uvirunt, Otachar, Reginpreht, Isanger, Chunipreht, Rato, Engilscalh, Otker, Cozolt, Otpreht, Gisalmunt, Mahtheri, Cundpold et ceteri. Fideiussores: Pazrih et Cundpreht ex utraque parte. Erchanfridus episcopus et advocatus eius Cundpertus acceperunt illam traditionem et concesserunt supradictum beneficium praedictis diaconibus Engilberto atque Cundberto cum consensu monachorum Actum ad Rota in aecclesia anno dominicae incarnationis DCCCLII