Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 5


Datierung: 778

TRADITIO HERIBERTI CR.

In nomine domini et salvatoris nostri Jesu Christi Ego Heriperht dei famulus tractans tractavi de equissimo dei iudicio, qualiter contempnentes deum poenam incidunt et qui Christo adherent, vitam adipiscuntur aeternam. Quamobrem statui in animo meo, ut aliquid dei sanctis conferam de hereditate mea vel parentum meorum atque si quid cum laboribus adquisivi Idcirco trado cum summi dei opitulatione et cum licentia ducis Tassilonis, quicquid habeo in vico qui dicitur Hronaga, cum ipsa aeclesia, ubi reliquiae sancti Mauricii cum gloria honorantur, seu et cum reliquis huiusmodi utensilibus, edificiarum (!) molibus, cum pratis, silvis et campis, aquis aquarumque [decursibus], pascuis seu et mancipiis, quorum nomina sunt Folchuni, Raathram, Aodalpald, Masso, Zeizilo simul cum uxoribus et cum omni supellectile sua, simul et quicquid mihi de portione silvae iure paterno dabatur in loco qui dicitur Linthart: omnia simul firmo ad casam, quae constructa est in honore sancti Petri et sancti Emme[rammi], quia siquis hanc firmationem rumpere volverit, a subsequentibus testibus non sinatur Actum est hoc anno ducatui Tassilonis XXXI, indictione II. Isti sunt testes

Helmuni, Drudilo, Uualto, Aotperht, Hramperht, Petilo. Et ego Taugolfus cum scriptione firmavi