Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 4


Datierung: 776 07 10
Ausstellungsort: Ostermietling

TRADITIO MACHELMI.

Regnante domino nostro Jesu Christo in perpetuum Ego igitur Machelm conpunctus divinae misericordiae seu aeterna retributione trado et transfundo a die presente locum nuncupantem Askituna, simul et omnia ad illa loca pertinentia ad eclesiam, ubi corpus sacratum sancti Emmerammi iacet, pro remedium animae meae, cum consensu Tassilonis. Haec sunt confinia donationis huius: a loco qui dicitur Elinpoga, hoc est in ripa vocante Aschaha tendente usque ad fluenta Antalanga, deinde usque ad rivolum nuncupantem Auuinpah, inde protenditur in summitate montis Hegiperc et mediante illo monte usque ad Chezinhaha, hoc usque Danubium protenditur et inde usque ad rivolum Heihinpah, indeque dirivatur usque ad Cnagapah admanante Suleginpah et finitur ad iamdictum locum Elinpoga, conventione facta cum Engilbaldo, simul cum fratibus meis, ut in locis supra dictis quisquis ad supradictum sanctum potestatem habuerit, ergo et in his locis similiter a die presente principatum teneat Necnon et servum ibidem commanentem nomine Adalolf cum familia sua numero X trado et confirmo ad sanctum Emmerammum a die presente nemine prohibente Isti sunt testes Leodro, Megilo, Arno, Reginolf, Farut, Aso, Uuicpot, Cotaperht, Engilpald, Antraat, Ellenhart. Actum est hoc in vico Aostarmuntinga VI. id. iul anno XXVIIII. ducatus Tassilonis. Ego Kerhelmus presbyter scripsi