Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 1


Datierung: c. 760

TRADITIO ADALUNGI

Multis saeculi curis occupatis contigit, ut reliquerunt caelestia sibi previdere premia atque cogitantes peritura perdiderunt perenniter mansura Hocqueego Adalunc in mente pertractans videbaturque mihi, ut si dei sanctis aliquid de corruptilibus substantiis contulissem, illorum intercessiones animae meae profuissent. Propterea manu valida trado ad sanctum dei martyrem Emmerammum hereditatem iuris mei in loco qui vocatur Hronaga, quicquid ibi visus sum habere vel parentes mei mihi dimiserunt. Haec sunt nomina manentum cum reliquis mancipiis: Nardolf cum coniuge sua, Hahuni cum omni substantia sua, Tecco cum omnibus suis, Alprih ut supra, Drasamunt sicut supra, Hvolo cum suis, Zeizholf cum omnibus suis, et cum ceteris aedificiis, cum campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus Nullusque hoc frangere audeat, quod si cuius mentem mala cupiditas stimulaverit hoc dei sancto auferre, primitus se incurrere iram dei non ignoret et cogente iudice conponat, sicut lex Bauuariorum est, conuictusque se male concupisse erubescat Actum est hoc in presentia Gauuibaldi episcopi, ubi Hruodmunt presbyter et Toto diaconus necnon et Secki presbyter presentes erant, et in presentia filiorum meorum, quorum nomina sunt Posso, Helmuni, Heripert, Heidfolc, cum reliquis nobilibus viris, qui testes fuerunt Cundalperht filius Helmuuini testis, Raatpald testis, Drudilo testis. Ego Taugolf presbyter scribsi hanc traditionis causam