Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 221

None
Dating: 868 08 07

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Spcrauuet alodum suum nuncupantem Boterelli, cum omnibus appendiciis suis, sicut ipse comparavit de quodam homine nomine Houuoret, venditore, pro solidis .XXIIII. et .VI. denariis, situm in pago nuncupante Brouueroch, in plebe quae vocatur Rufiac, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et suis monachis, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, ita tamen ut ipse, quandiu vixerit, et semen eius post se, teneant eum ex verbo abbatis qui fuerit Sancti Salvatoris rotonensibus, censu omni anno ad festivitatem Sancti Martini; quod si defecerit de semine eius qui tenuerit eum, maneat inconvulsum et in monachia sempiterna supradicto Sancto Salvatori rotonensi et suis monachis, sine censu et sine tributo et sine ulla re alicui homini sub caelo, totum et ad integrum, cum omnibus appendiciis suis, nisi ad supradictis monachos vel cui voluerint. Factum est hoc in monasterio Roton., .VII. idus august., feria .VII., regnante Karolo rege, dominante Salomone Brittaniam, Courantgeno episcopo in Venetis civitate. x. Sperauuet, .X., qui donavit et firmmare rogavit; Maenuuoret; x. Filius, qui et ipse similiter fecit, tradentes supradictum alodum per manicam in manu Ritcanti abbatis, super altare Sancti Salvatoris; x. Ritcanti, abbatis, qui accepit; x. Iunuual, prepositus; Leuhemel, presbyter et monacus; x. Omni, monacus; x. Adgan, presbyter et monachus; x. Liuer; x. Tutian, presbyter et monachus; x. Otto; x. Eudon; x. Iaruuoret; x. Cleucomin, diaconus; x. Uruual, monachus; x. Iuntiern, monachus; x. Catuuotal, monachus; x. Sultiern; x. Iarnuuoret; x. Alunoc; x. Ratfred; x. Ratuili fratris eius; x. Loiesuuallon, testis; Iunmonoc, diaconus, testis.