None
Datierung: 834 04 07
Magnifico viro fratri nomine Sperauet, emptori, vel coniugi suae nomine Moenken, ego enim, in Dei nomine, Houuoret, venditor, constat me vobis vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, .IIII. modios de brace, nuncupantes Botelerli, quae mihi de partibus parentum meorum per conparationem advenit, una cum cartis transfundi atque tradidi, unde accepi a vobis pretium in quo michi bene conplacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, solidos .XXIIII. et denarios .VI., habeatis, teneatis, possideatis, faciatis exinde quicquid volueritis, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum, cum terris cultis et incultis, silvis,pratis, pascuis, aquis, aedificiis, planto, et cum omni supraposito suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessum, ita de iure meo in vestra trado potestate vel dominatione; et alligo vobis fideiussores vel adlisidos in securitate ipsius terrae, his nominibus: Maenuili, Iacu, Iarndeduuid, Catuuotal; manu mea firmavi et bonis viris adfirmare rogavit; x. Iarnhitin, machtiern; x. Miot, .X., testis; Haellifois, testis; Drehuobri, testis; Brechuualt, testis; Tutuual, testis; Rodarch; x. Comaltcar, presbyter, testis; Maenuueten, presbyter, testis; Finituueten, presbyter, testis; Cunatam, testis; Uuobrian, testis; Hiauuid, testis; Omnis, testis; Precois, testis; Moeni, testis. Et, quod fieri non credo, si fuerit ulla quislibet persona, si ego ipse Houuoret, aut ullus de quoheredibus vel propinquis meis, seu aliqua persona, qui contra hanc venditionem aliquam calumniam repetit, generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, insuper et contra cui litem intulerit solidos .XLVIIII. multa conponat, et haec venditio firma et stabilis permaneat. Factum est hoc in loco super ipsam terram, in: confinio, super lapidem, die sabbati, .VII. idus aprilis, Nominoe dominante Brittanniam, Susanno episcopo, Iarnhitin filius Portitoe, machtiern, et ego, Haeldetuuido, scripsi et subscripsi, totum et ad integrum, sicut in aliis cartis habeat confinium.