Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 192

None
Datierung: 826–840

Noticia sub quorum presentia qualiter venientes Aelifrid et frater suus Godun, interpellantes atque accusantes fratrem suum Agonem, presbyterum, de hereditate quae fuerat genitoris ipsorum nomine Anau, in loco nuncupante Landegon, quod post se male ordine retinere vel eis contradiceret iniuste. Postea, veniens Agun presbyter in mallo publico, in loco nuncupante Brufia, dans responsionem fratribus supradictis, ait: Multos donavi ob defendendam istam hereditatem quam queritis et illam quam tenetis; sed precor vos ut reddatis mihi supradictos solidos et postea dividatur aequaliter nostra hereditatis inter nos. Deinde iudicaverunt illi scavini, Maenuuallon, Uurhoiarn, Branoc, quod oportebat; sed iam dictus Acun secundum iudicium·scabinorum talia testimonia presentabat, qui, hoc testificando, testimoniaverunt quod vidissent et audissent quando supradictus Acun donavit .C. solidos inter Uuidonem et. Adalun et Ratuili et alios; et conelusi sunt .XXX. solidi inter Etelfrid et fratrem suum Godun, et habuerunt penitentiam eo quod accusassent fratrem suum et propter vinum quod promisissent ad Nominoe. Deinde per ammonitiones illorum qui ibi aderant, reconciliati sunt, dimitterites supradictam hereditatem Landegon, accipientes unam carralem de vino dandam ad Nominoe; et promiserunt sine inquisitione supradicte terrae quousque solverent .XXX. solidos et unam carralem fratri suo Acuno. Factum est hoc .XIIII. kal. ianuarii, coram misso Nominoe Haldric et Tribodu preposito, presentibus scabinis qui iudicaverunt. et testificaverunt; hi sunt: Houuen, Maenuuallon, Branoe, Iarnuual, Burg, Riduuant presbytcr, Catlouuen, Uuohoiarn, Notolic, Uuatin, Antrauual, Uuorhoear, Arthbiu; Tanetuuoion.