None
Datierung: 797
Noticia in quorum presentia venerunt Gautro et Hermandro, missi Frodaldi cominitis, inquirentes illam causam Anau de Landegon, cum suis colonis et ipsa terra, qua occasione teneret ipsum vicum Landegon cum suis colonis et sua terra; et respondit Anau quod paterno hereditario ab avis et proavis iure hereditario tenebat, et iudicaverunt scabini Frodaldi comitis, qui presentes erant, quorum ista sunt nomina: Sulon, Altroen, Catlouuen, Uuorethael, Iuduuanlon, Sicli, ut ipse Anau iuret per sanctos, cum .XII. idoneis testibus, quod Landegon vicus, cum suis colononis et sua terra, sua propria hereditas esset; quod et fecit, id est, iuravit cum .XII. idoneis testibus quorum ista sunt nomina: Uuetencar, Travert, Riun, Risbert, Sulon, Alnou, Catlouuen, Hinuueten, Niniau, Catuueten, Iuduuallon, Daniel, quod vicus Landegon, cum colonis et omni adiacenti, nullurn hereditatern haberet nisi Anau et semen eius post eum. Factum est hoc in vico Landegon, coram Gautro et Hermando missi Frodaldi commitis, in anno .XXXmo. regnante domno nostro Karolo imperatore, .III. kal. octobris, Isaac episcopo in Venetis civitate. Signum Gautro, testis; Hermandro, testis; Uualt, testis; Indoleno, presbyter, testis; Uuinbicham, presbyter, testis; Uuetan, testis; Sulon, testis; Sulconnan, presbyter, testis. Isti viderunt quando supradicti .XII. testes iuraverunt in presente ; Gautro et Hermandro, missis Frodaldi comitis.