Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 186

None
Datierung: 867 08 03

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Arthuiu uxoris suae nomine Maginsin duas virgadas, id est, Ranriculf et Ranbudhoiarn, pro .XXX. solidis et .XII. denariis, et dedit ipse Arthuiu supradicte coniugi suae Maginsin fideiussores sive dilisidos in securitate supradicte terrae, ut habeat illa supradictam terram et cui voluerit dare posse, sine censu, sine tributo ulli homini nisi supradicte mulieri, his nominibus: Uuoruuoion, Gedeon, Iarncant, Simeon, Uuoedor, Iarnuuoret. Factum est hoc in aecclesia Bain, prima feria, .III. nonas august., coram nobilibus viris his nominibus: Leuheumel, presbyter; Omni, presbyter; Uuorgouan, testis; Ninan, presbyter; Simeon, testis; Gedeon, testis; Iarncant, testis; Uuorethoiarn, testis; Menion, testis; et post hoc, dedit ipsa Maginsin supradictam terram Sancto Salvatori in Rotono, tradens in manu Leuhemeli, ita tamen ut illa habeat illam terram quamdiu vixerit. Factum est hoc .VI. feria, nonas august., in domo Arthuiu im Prin, coram nobilibus viris bis nominibus: Arthuiu, Uuoruuoion, Menion, testes; Iarnuuoret, testis; Uuarnher, testis; Coruueten, testis; Hitin, testis.