None
Datierung: 865 01 15
Noticia in quorum presentia requisivit Conuuoion abbas et sui monachi, id est, Leuhemel prepositus et Tudian, Arthuiu, quomodo iurasset cum Roenuuallon, in aecclesia Bain, quod duo Bronuuinoc hereditas essent Roenuuallon et parentum eius; et testificatus est Arthuuiu, et iuravit per .III. Evangelia et reliquias, quod nunquam iurasset quod duo supradicti Bronuuinoc hereditas essent Roenuuallon; se quia nolebat nocere ad Roenuuallon et parentes eius, hoc iuravit quod non erat alius proprior illis quam Roenuuallon nisi princeps qui dominaretur in Bain. Facta est haec testificatio et iuracio in monasterio Roton, .XVIII. kalendas febr., luna .XXXV., Salornone regnante in Brittannia, Courantgeno episcopo in Venetis, coram Conuuoion abbate, et Leuhemel preposito, et Tudian aliisque nobilis viris quorum ista sunt nomina: Uuorgouan, presbyter, testis; Maenuueten, testis; Iuduuallon, testis; Arthuiu, testis; Uurgen, testis; Iarncant, testis; Roenhebet, testis; Lilloc, testis; Sulmael, diaconus, testis; Iudreih, testis.