Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 181

None
Datierung: Ca. 834

Magnifico viro. Arthuuuio, emptori ,- ego enim, Cleroc, constat me tibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis nostrae, id est, dimidium menehi Uuokamoe, unde accipi a te precium sicut michi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur, .XLVIII. solidos et .VIIII. denarios, sitam in pago Venedie, in condita plehe Bain, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem, sine censu, sine tributo ulli homini nisi Arthuiu et cui commendaverit post mortem suam nisi unam candelam .III. denarios valentem, in vigilia Domini Nativitatis, ad Sanctum Salvatorem. Istud fuit pretium in manu Cleroc; donavit Arthuuio .V. solidos, et ad maritum suum Anauuanoc bovem .III. solidos valentem, et ad mediatores .II. solidos, et ad Ricun donavit supradictus Arthuuio .XVIII. solidos, et ad filium suum Aiuuerunn donavit .II. solidos, et ad Omnis qui pignoravit suam partem illi pro .XII. solidis et .VIII. denariis; in simul sunt numerati quinquaginta et .II. solidi et .VIII. denarii. Factum est hoc prima vice in domo Ninan presbyteri; ibi Cleroc firmavit supradictam terram et ibi Omnis pignoravit suam partem; et postea firmavit Rigun et suus filius Iargun illorum partem, in loco nuncupante Lisrannac, coram multis nobilibusque viris: Signum Cleroc, qui vendidit et adfirmare rogavit, testis; Ratuili, testis; Catuuoret, testis; Roenuuallon, testis; Iarnhatoeu, testis; Uuorhoiarn, testis; Ricun, testis; Maenuuoron, testis; Iarnhebet, testis; Uuoruueten, testis; Omnis, testis; Houuen, testis; Iacob,testis; Branoc, testis; Tiarnan, testis; Monocan, testis; Uuocon, testis; Suluual, testis; Ninan, testis; Uuetecar, testis; et dedit Omnis fideiussores in securitatem terrae supradicte ad Arthuuiu usque ad caput .VII. annorum, hi sunt: Iarnhatoeu, Hebetan, Uuohoiarn, Roenuuallon, Maenuuoron, Riceneu. Factum est hoc regnante domno imperatore Lodouuico, et Numinoe gubernante Brittanniam, et Ra-ginario episcopo in Venedia.