None
Datierung: 840–846
Noticia in quorum presentia qualiter venit Conuuoion abbas cum monachis suis in loco qui dicitur Liscelli in placito publico. ante Gradlon machtiern et ante Portitoe et Ratuili et Catloiant et Iarnuuocon filius Uuoruili, et ante Iouuuoion missus Nominoe, et multos alios nobiles viros qui ibidem aderant; et interpellavit quidam virum nomine Merchrit eo quod hereditatem Rethuuobri, quam Sancto Salvatori et suis monachis in elemosina sempiterna donaverat, iniuste et malo ordine per vim retinebat; et ipse Merchrit in presente adstitit, et multis falsis occasionibus appositis, sed nulla veritate conperta, reddidit terram quam iniuste tenebat, secundum iudicium scabinorum qui ibi aderant, quorum haec sunt nomina: Hitin, Framuual, Uuolechaec, Drihican; et illi boni viri deprecati sunt Conuuoion abbatem ut dimitteret ad ipsum Merchrit, quod iniuste exforciassed, illam terram, quod et fecit, ita tamen ut eos ultra non inquietaret; et ipse Merchrit dedit .IIII. fideiussores in securitatem supradictae terrae, id est, Hitin, Framuual, Uuoruuocon, Ninan, quo neque per se neque suum ingenium, neque per suos filios post se, illos abbatem et monachos Sancti Salvatoris inquietet de illa terra; sed ipsa terra firma, sicut data fuit Sancto Salvatori, maneat. Factum est hoc in Lischelli, Nominoe principe in Brittannia, Mainone episcopo, coram multis nobilibus viris quorum haec sunt nomina: Gradlon, machtiern, testis; Portitoe, testis; Ratuili, testis; Catloiant, testis; Bran , testis; Uuiuhamal, testis; Tudian, testis; Seman, testis; Tanetuuoion, testis; Menion, testis; Cometoc; Dauui, testis; Drihican, testis; Uolechec, testis; Haelocan, testis; Loieshidoe, testis; Miot, testis; Cristian, testis; Euhoiarn, testis; Houuoret, testis; Uuoran, testis; Rumanton, testis; Tanetmarcoc, testis; Iarnhitin, testis; Hitin, testis; Tanetuuolou, testis; Gretanet, testis; Catuuotal, testis.