Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 178

None
Datierung: 834 10 22

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Rethuuobri, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Rethuuobri, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse ad illos monachos in Rotono laborantes et regulam sancti Benedicti exercentes, id est, donavi ego, Rethuuobri, .III. virgadas que sic nominantur: Rananaumonoc et Ranhaelmonoc et Rantutiau, Sancto Salvatori et supradictis monachis, in elemosina pro anima mea et pro hereditate et regno Dei, sicut a me videtur esse possessum ita trado atque transfundo, cum manentibus, cum terris, pratis, pascuis, et cum omnibus apendiciis suis, sine censu, sine tributo ulli homini nisi ipsis monachis; et si fuerit, aut ego ipse aut aliqua persona, qui contra hanc elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, .L. solidos multum conponat, et quod. repetit non vindicet, et ista donatio atque elemosina stabilis atque inconvulsa per omnia tempora permaneat; et dedit ipse Rethuuobri Treblaiari ad Iuab, ut ipse Iuab solvat quicquid debet princeps illius plebis et supradictis virgatis habere, et faciat securitatem earum ex omnibus occasionibus. Signum Rethuuobri, qui dedit et firmare rogavit; Uurbili, testis; Ratuili, testis; Tanetuuiu, testis; Framuuai, testis; Rethuualart, testis; Drehuualoe, testis; Uuinhamal, testis; Hamcar, testis; Catuuoret, testis; Hinuueten, testis; Ilian, testis; Riuuorgou, testis; Drihican, testis; Risuuoret, testis; Dorgen, testis; Roenuuolou, testis; Uuotalin, testis; Grettanet, testis; Uurcomin, testis; Uuoretoc, testis; Cathoiarn, testis; Tanetmarcoc, testis; Buduuoret, testis; Tanetuuoion, testis; Kenethlur, testis; Menion, testis, qui fuit missus monachorum. Factum est hoc .XI. kal. novembris, in domo Uuinhamali presbyteri, ante aecclesiam Uuennense, in die sabbato, imperante domno Hlodouuico, gubernante Nominoe totam Brittanniam, et Uurbili machtiern.