None
Datierung: 837 12
Haec carta indicat atque conservat quod donavit Rethuuobri villam Cleger circumcinctam aliis villis Bronanauan et Fau, Lenguennoc, Bronharch et Piroit et Cherguedet, Sancto Salvatori et monachis in Rotono habitantibus, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, sine censu, sine tributo et sine cofrito ulli homini nisi Sancto Salvatori et suis monachis. Signum Rethuuobri, qui donavit; Uurbili, testis; Ratuili, testis; Tanetuuiu, testis; Framuual, testis; Rethuualart, testis; Drihuualoe, testis; Uuiuhamal, testis; Hamcar, testis; Catuuoret, testis; Euhoiarn, testis; Ilian, testis; Riuuorgou, testis; Drihican, testis; Risuuoret, testis; Dorgen, testis; Uuortalin, testis; Cathoiarn, testis; Rishoiarn, testis; Tanetmarcoc, testis; Uuoretan, testis; Buduuoret, testis; Tanetuuoion, testis; Menion, testis. Factum est hoc in die sabbato, mensis decembris, regnante domno Lodouuico imperatore, .XXIIII. anno imperii eius, Couranto episcopo, Nominoe misso imperatoris in Brittannia, Conuuoion , scriptor; et insequenti sabbato donavit supradictus Rethuuobri Rannloisoc in manu Rihouuen monachi; dicens: Cum ego mortuus fuero, Rethuuobri, in ista peregrinatione, permaneat ista supradicta Rannlousoc, in elemosina pro anima mea, ad Sanctum Salvatorem et suos monachos, sine censu, sine tributo ulli homini nisi Salvatori. Ratuili, testis; Hitin, testis; Juab, testis; Drihican, testis; Matuuethen, testis; Dorgen, testis; Noli, testis; Cominan, Roenuuolou, testes; Iunasoi, testis; Menion, testis; Tanetuuoion, testis; Hilian, testis.