Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 124

None
Datierung: 832–840

Noticia in quorum presentia qui subtertenentur quomodo venerunt monachi, Conuuoion abbas et Cumdelu prepositus, in mallo publico ante missum Nominoe, nomine Dreuuallon, interpellantes Fetmer propter campum illorum nomine Camdonpont, quem habebat raptum et malo ordine exaratum atque feminatum; et venerunt in ratione, et non dedit Fetmer fideiussores testificantis omnibus quod inique et mendaciter egisset Fitmer rapere ipsam terram; et testificaverunt .XIII. Franci, hi sunt: Hobrit, Uuruual, Burg, Antruual, Omni, Gurgost, Junuuocon, Tutuuallon, Roenhebet, Fitbert, Iarnuuant, Risbert, quod plus esset et supradicta terra ex tigranno Acum, in Lancon, quam ad couuenran Fitmer; atque iuraverunt in altare sancti Petri quod sic esset verum, et iudicaverunt scavini quod igni erant supradicti viri ad testificandum et ad iurandum; hii sunt scabini: Branoc, Tiarnan, Arthuiu, Catlouuen, Uuorocar, Benedic, Uuathin.