None
Datierung: 833 12 10
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Riuualt, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos in Rotono habitantes et regulam sancti Benedicti operantes, id est, ego, Riuualt, dedi eis monachis supradictis tegran Botlouuernoc et conuueran que vocatur Rangleumin et Coluuoretan, tantum quantum Uuincalon tenebat, cum manentibus his nominibus: Budic et semen eius, Lompeu et semen eius, et filios Rietan et semen eorum post se, et filios Heuhoiarn et semen eorum post eos; cum terris, pratis, pascuis, aquis aquarum, mobilibus et inmobilibus, et cum omnibus apendiciis suis, ita trado atque transfundo terram supradictam et homines supradictos in elemosina pro anima mea et pro anima Deurhoiarn et pro regno Dei, ad supradictos monachos, sicut a me hodie videtur esse possessum, ita ut quicquid exinde pro utilitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut aliquis de parentibus meis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem et elemosinam aliqua calumniam generare presumpserit, .CC. solidos multum conponat, et illud quod repetit non vendicet, sed ista donatio, per omnia tempora, firma permaneat. Signum Riuualt, qui dedit et firmavit; signum Deurhoiarn; x. Drihlouuen; x. Riuualt; x. Tanetuuiu; x. Matbidet; x. Euuon; x. Uuororon; x. Renhoian; x. Moruueten; x. Uolethec; x. Conmarch; x. Noduuoret; x. Iarnuualt; x. Noduinet, presbyter; x. Cennetlur; x. Budcomin. .x. Factum est hoc ante aecclesiam Alcam, in .IIII. feria, .IIII. idus decembris, in .I. anno imperii Hlotharii, gubernante Nominoe Brittaniam, Ermor episcopo, et Uuincalon et Rihouuen fuerunt missi ex Rotono hoc recepere ex manu Ritiualti cum manica.