Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 103

None
Datierung: 868 06 10

Haec carta indicat atque conservat quod dimisit Cunan, filius Portitoe, opera quae de hereditate Rethuuobri quae rendebat Sancto Salvatori et Ritcanto abbati et suis monachis, ita ut de illo die usque ad mortem suam non querat opera de supradica hereditate, nisi forte monachi rotonenses ei, pro sua fidelitate, eam beneficiaverint. Factum est hoc in monasterio Sancti Salvatoris, in Plebelan, .V. feria, ebdomada Pentecosten, .IIII. idus iunii, his presentibus: Conan, qui dedit; Ritcandus, abbas; Liosic, presbyter et monachus; Comalton, testis, presbyter et monachus; Uuetenoc, presbyter et monachus; Uuorgouan, presbyter et monachus; Maenuueten, presbyter et monachus; Voretoc, presbyter et monachus; Uuetenoc, presbyter; Ratuuan.